monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6 > sectio > 54 > 25 > 9 > A > SEVERUS XVII. > Iacobi, 5 > 11 > sectio > C. CALIGULA IV. > 2 > 33 > 98 > 103
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CII <<<     >>> in Psalmum CIV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CIII

1 Psalmus ipsi David.
2 Frequenter diximus psalmum illos actus significare mortalium qui ad rerum divinarum intellectum pro sua probitate respiciunt. Ad cuius similitudinem et organum ipsum aptatum. [ms. F., aptum] est, quod specialiter psalmus vocatur, sursum habens tympanum, ubi melos dulcissimum canoro sonitu temperatur. David autem tantum persona loquentis adhibetur. Caeterum omnia constat de Domino Salvatore narranda, qui in principio fecit coelum et terram. Est enim psalmus iste tanta dispositione perfectus, ut aliqua hic dicta intelligas, quae in libro Geneseos tacita fuisse cognoscas. Quapropter quae sunt apta exponemus ad litteram; quae vero fidei nostrae possunt indicare notitiam, spirituali intellectu (sicut a maioribus accepimus) explanabimus. Unde solliciti esse debemus, paratique ad audiendum: quia ipse quoque vir eloquentissimus Pater Augustinus hunc psalmum et sedule dicit perquirendum, et de eodem laboriosissime disputandum.
3 Divisio psalmi.
4 Propheta volens ostendere conditiones rerum divina significare mysteria, primo modo per fabricam coeli et terrae quaedam nobis cognoscitur indicare dogmata [ms. G., dogmatica], ut agnoscamus omnia sibi revera tanquam ab uno Auctore condita posse congruere, quando aliquas similitudines suas invicem probantur aperire; secundo opera Domini diversis figuris tecta enumerat; tertio profitetur in illo aeterno saeculo praeconia Domini iugiter se esse dicturum, quae etiam in hac vitae suae brevitate cantaverat.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Benedic, anima mea, Dominum: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti. Invitat propheta semetipsum ad benedicendum Dominum; et quoniam noverat in catholica fide unitatis gratiam plurimum praevalere, sibi tantum loquitur, quod omnes debeat admonere. Benedicere autem Deum, est eius magnalia confiteri, ut cum de illo dicitur aliquid magnum, unusquisque veritati praestet officium. Haec igitur sententia ad totum respicit textum, ubi psalmi huius prolixitas terminatur. Sed cum ad suam (ut dictum est) animam loqueretur, subita conversione dicit: Domine Deus meus. Quae figura dicitur proanaphonesis, quando inter alia quae loquimur, ad Deum subito verba convertimus. Generalem utique Dominum confidenter suum asserit Deum, ut cum se ipsius servum esse profitetur, nullam se habere cum diabolo comprobet portionem: ne in eo quidquam praevaricator ille requireret, quem alienum esse cognosceret. Sequitur, magnificatus es vehementer. Oportet nos vim istorum nominum diligenter inquirere; nam quando ille magnus non est, ut hominum laudibus magnificetur? Aut quid illi potest addi, qui est mirabilis et incomprehensibilis plenitudo virtutum? Sed magnificatur Dominus apud homines, quando eis magnus atque excelsus esse claruerit; ut ipsum sentiant creatorem, ipsum bonorum omnium largitorem, ipsum redemptorem, ad postremum ipsum et iudicem. Ex qua parte provenit, ut recte dicatur redemptorum [ed., redemptor] Dominus magnificari, qui quotidie fit credentium devotione mirabilis. Sic etiam dicitur sanctificari, sic glorificari, sic benedici, et his similia. Adiecit, vehementer. Revera, quando conversorum ore laudatur, et in sanctorum coetum veniunt, qui se pridem nefandis sceleribus polluerunt. Vehementer enim aptissime dictum est, quod toto geritur cordis adnisu. Sed unde magnificatus sit vehementer, consequenter exponitur, Confessionem et decorem induisti. Induere est aliquem quod non habebat assumere. Et quando Deus decorem non habuit, qui creaturis suis omnia speciosa semper indulget? Sed hic incarnatio Domini Christi evidenter exponitur, quam sumpsit ex tempore, per quam confessionem mortalium largitor suae pietatis invenit. Recesserant enim homines a cultu verae Divinitatis, cum simulacrorum studiis et vanis religionibus serviebant. Sed eo veniente, qui tamen absens nunquam exstitit Divinitate, et confessio et decus supernae Maiestatis innotuit, eisque rebus indutum dicit Dominum, quibus Ecclesiam catholicam constat esse ornatam.
7 (Vers. 2.) Amictus lumine sicut vestimento [ms. G. et ed., lumen sicut vestimentum], extendens coelum sicut pellem. Versus isti viginti duo usque ad divisionem futuram per figuram parabole pulcherrimis allusionibus explicantur; quae fit quando res sibi genere dissimiles comparantur. Lumen enim Ecclesiam significat, de qua scriptum est: Quae est ista quae ascendit dealbata [Cant. III, 6]? Dealbata enim intelligitur illuminata, quae recte velut vestis advertitur Domini Salvatoris, non habens maculam neque rugam. Ipsa est enim candida dealbata, de cuius membris dicit Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Hanc etiam tunica illa significavit, quae non potuit dividi tempore passionis. Haec est de qua dicitur, Amictus lumine sicut vestimento. Sequitur, extendens coelum sicut pellem. Bene dicitur Dominum coelos extendere, ubi meretrices et publicanos eum constat admittere. Nam cum sint per iustitiam coeli iustorum, facti sunt et gratiae largitate peccantium. Nec frustra comparata est coelo pellis; quia sicut omnia membra nostra pellis tegit, ita et creaturas coelorum ambitus circumactus includit. Senserunt aliqui coelum et de iusto dictum, quem sic per gratiam probatur extendere, quemadmodum potest tensa pellis excrescere.
8 (Vers. 3.) Qui tegit in aquis superiora eius, qui ponit nubem ascensum suum, qui ambulat super pennas ventorum. Quamvis ordinem conditionis exponere sentiatur, quia et super coelos aquae sunt positae, sicut et in Genesi legitur, et ipse alibi dicit: Et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini [Psal. CXLVIII, 4]: tamen et sacri baptismatis nobis reseratur indicium; ut coelum (sicut frequenter dictum est) omnem iustum debeamus accipere, cuius superiora, id est emendatio fidelis animae aquis salutaribus irrigatur. Ita enim haec omnia ab illo auctore deposita sunt, ut et actus ecclesiasticos dicta coelestia indicare videantur, et iterum conditiones rerum veracissima narratione testentur. Sequitur, qui ponit nubem ascensum suum. Hoc quidem et ad litteram congruenter accipitur, quando Dominus post resurrectionem videntibus apostolis ascendit in coelum; sic enim in Actibus apostolorum legitur: Haec cum dixisset, nubes suscepit eum ab oculis eorum [Act. I, 9]. Sed et illud aptissime probamur accipere, ut nubem ponamus verbi Domini praedicatorem, per quem Christus in membris suis ascendit, cum mentem peccatorum a mundi istius pravitate mundaverit. Addidit, qui ambulat super pennas ventorum. Venti in isto aeris fluctu quasi quibusdam pennis volare noscuntur; sed Dominus ambulat super pennas eorum, dum voluntates suas multo velocius operatur, quam potest esse excursus ventorum. Sive magis ventos, iustorum animas debemus accipere: quia utroque Testamento perdocti, velut duabus alis ad superna gaudia transferuntur. Supra quos Dominus ambulare recte dicitur, in quibus misericordiam suae operationis ostendit. Et nota quod in hoc versu, et aliis qui sequuntur, Dominum mavult ostendere per id quod egit. Haec secunda species definitionis dicitur apud Graecos ennoematice, Latine autem notio nuncupatur. Nam cum Dominus per naturam suam nequeat definiri, per illud tamen pulchre cognoscitur, quod singulariter operatur.
9 (Vers. 4.) Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Commendandum est animo, quia hic specialiter de angelis dicitur, quod in libro Geneseos evidentius non habetur. Nam et verba ipsa sunt discutienda subtilius. Spiritus generale nomen est incorporalis potentisque substantiae, visibiliter sive invisibiliter operans, quod ei divinitus inspiratur. Angelorum enim nomen non significat naturam, sed obedientiam. Angelus enim Graeca Lingua dicitur, qui Latine nuntius interpretatur: nam quando mittuntur angeli fiunt, cum tamen natura spiritus esse noscantur. Addidit, suos, ut illos ostenderet qui recta mente Domini voluntatibus obsecundant. Ordo enim verborum talis est: Qui spiritus suos facit angelos. Sequitur, et ministros suos ignem urentem. Minister Dei est omnis qui divinas exsequitur voluntates, et charitatis fervore semper accensus est. Talis enim vir coelestis ignis efficitur, quando verbo praedicationis peccantium nequitias urere et consumere posse monstratur. Sic enim ipse Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram [Luc. XII, 49], ignis utique vitalis, ignis salutis, qui dum peccata consumit, animas nutrit.
10 Vers. 5. Qui fundavit terram super stabilitatem eius [mss. A., B., suam], non inclinabitur in saeculum saeculi. Versus iste ad litteram non videtur posse constare; nam cum terram istam mutandam esse legerimus, quomodo fieri potest ut non inclinetur in saeculum saeculi? Sed hic magis firmatam terram, solidatam advertamus Ecclesiam; quae terra ideo dicitur, quia ex terrenis hominibus collecta esse monstratur, sicut in alio loco ait: Domini est terra et plenitudo eius [Psal. XXIII, 1]. Huius stabilitas recte dicitur Christus, qui est immobile fundamentum et inviolabilis petra; de quo dicit Apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus [I Cor. III, 11]. Supra quem si iugiter manserimus, nullatenus inclinamur. Superiecta enim nesciunt titubare, dum sint fixa quae continent. Sic veritas huius sententiae absoluta nobis ratione constabit. Spiritus enim sanctus ideo interdum difficillima dicit ad litteram, ut maiori ambitu spiritualem intellectum quaerere debeamus. Hoc ergo quod dictum est, non inclinabitur in saeculum saeculi, per omnia commata trium versuum superiorum constat esse reddendum. Quae figura dicitur hyperbaton, quoniam ordo verborum longius explicatur.
11 (Vers. 6.) Abyssus sicut pallium amictus eius, super montes stabunt aquae. Nec iste versus ad historiam potest referri, quamvis de superducto diluvio dicere videatur. Praeteritum enim tempus diluvii fuit, et nunc propheta de futuro praedicat esse faciendum. Unde necesse est ut hoc magis spiritualiter inquiramus, quando sibi ad litteram tempora convenire non possunt. Abyssus enim dicitur aquarum copiosissima multitudo; quae et in bono et malo plerumque ponitur. Haec merito hic superstitiosis atque persecutoribus comparatur, quia sicut pallium subiecta cooperit, ita illi mundum foedissima superstitione texerunt; ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam ipsos quoque sanctos viros atque eminentissimos tormentis corporum obruere viderentur. Sed hic abyssus in malo posita est, dum legatur et in bono, ut est illud: Iudicia Domini velut abyssus multa [Psal. XXXV, 7]. Quod genus locutionis inter propria divinae Scripturae constat esse deputandum. Denique sic sequitur, Super montes stabunt aquae. Steterunt quippe super eos, qui montes fidei firmitate vocati sunt, quando eos diversis poenis et mortibus affecerunt. Aquas enim et abyssos, impios hic debemus accipere, qui sic ad obruendam properant sanctitatem, quemadmodum potest cumulus undarum subiecta contegere. Sed ut hoc magis de superbis atque sceleratis potuisses advertere, sequens versus ostendit. Volunt etiam aliqui hoc ad litteram vindicare, ut abyssum dicant terrae marginem circumire; nam sicut exteriora corporis nostri pallio cooperiuntur, ita et orbis terrarum Oceani ambitu fertur includi.
12 (Vers. 7.) Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt. Qui fugient nisi abyssi, nisi aquae, quae montibus Christi supereminere videbantur? Nam quamvis sanctos eius diversis caedibus affecissent, ipsi tamen increpati voce apostolorum, derelicta superstitione, fugati sunt; et quod est maximum victoriae genus, contra sua vota senserunt. Sequitur, a voce tonitrui tui formidabunt. Praedicatio sanctorum sub hac allegoria pulcherrima relatione descripta est. Dicit enim, a voce tonitrui tui; ut non illud humanum eloquium, sed coelestis virtutis sonitum fuisse sentires. Formidaverunt utique homines passim tonitrua praedicationum, quando iudicii terror edictus est, quando diabolum periturum audierunt cum sequacibus suis; et quamvis habuerint in hoc mundo licentiam, ipsi sua scelera correcta mente damnabant.
13 Vers. 8. Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Adhuc in tropicis allusionibus perseverat: quoniam superbos et impios, quandiu voluit Dominus, permisit in montes crescere; atque iterum quando placuit, fecit in convallium humilitate residere. Sic et persecutoribus tempus datum est ut in altum surgerent, ac deinde inclinati Christiano populo subiacerent: docens omnia ipsius ordinatione fieri, cuius voluntati non potest obviari, sicut ipse Dominus in Evangelio Pontio Pilato dixit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data [ed., datum] esset desuper [Ioan. XIX, 11]. Et intende quoniam hic montes in malo positi sunt, cum superius montes significent fidelissimos viros; quod plerumque in Scripturis divinis diximus inveniri. Sequitur in locum quem fundasti eis. Illi scilicet qui campi iam facti sunt, ad locum fundatissimae descendunt Ecclesiae, et in eius penetralibus permanebunt. Nam et ipsis quoque peccatoribus modus est positus, nec ultra permittuntur excedere, quam eis datum est licentiae suae frena laxare. Denique sic legitur: Completa sunt peccota Amorrhaeorum [Gen. XV, 16], ut omnia sub voluntate Domini posita esse cognoscas. Hoc enim et subsequentia evidenter explanant.
14 (Vers. 9.) Terminum posuisti eis, quem non transgredientur, neque convertentur [ms. G., revertentur] operire terram. Hoc si ad litteram velis accipere, de aquis abundantibus dicit, quae diluvio recedente ulterius terras nequeunt occupare, sicut in Genesi scriptum est: Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram [Gen. IX, 11]. Si vero spiritualiter quaeras, potest hoc et de paganorum ritu accipi congruenter; qui licet a sua pravitate recesserint, nunquam in illam licentiam Deo sibi obviante remeabunt, ut humanum genus superstitionum suarum inundatione cooperiant. Terminus quippe eorum adventus fuit Domini Christi, cuius crescente religione, cuncta idola [mss., idolatria] cum suis auctoribus corruerunt. Inspiciamus quoque sub qua increpatione ista referuntur, ut rationales homines putent se praecepta Domini non debere contemnere, cum ipsa elementa cognoscantur eius iussionibus obedire.
15 (Vers. 10.) Qui emittit fontes in convallibus, inter medium montium pertransibunt aquae. Cum natura terrarum describitur, causa nobis occultior pulcherrimis allusionibus indicatur. Certum est enim convalles aquis abundare copiosis, fontiumque ibi esse frequentiam magnam, ubi sunt arva iacentia. Sed illud potius debemus advertere, quia in humilitate hominum, qui loco convallium ponuntur, aquae divinae semper exaestuant. Spiritualiter autem montes hic accipere debemus haereticos ac superbos, inter quos Scripturae divinae perenni ubertate decurrunt, quia in hoc mundo eas audire bonis malisque commune est. Et bene dictum est: Pertransibunt, quia tales viros nullo fecundasse beneficio sentiuntur. Nam si (ut quidam dicunt) montes hic iustos praedicatores voluisset intelligi, dixisset de ipsis montibus aquas fluere, non eis in medio constitutis transire potuisse.
16 (Vers. 11.) Potabunt ea omnes bestiae silvarum, exspectabunt onagri sitim [mss. A., B., F., in sitim] suam. Bestias silvarum hic gentes intelligere debemus, quae de illa idolorum cultura tanquam de silvis umbrosis, proiectis ferocissimis moribus, exierunt, ad potandas scilicet aquas quas in Evangelio est Dominus Samaritanae pollicitus, dicens: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 13, 14]. Sequitur, exspectabunt onagri sitim suam. Cum dixerit bestias silvarum aquis decurrentibus esse potatas, onagros tantum posuit sitim suam exspectare, scilicet Iudaeos qui neglexerunt fluenta divinae pietatis haurire. Onager enim asinus est silvestris, qui inter reliqua animalia cor dicitur habere pinguissimum; quod genus quantum patiens est domitum, tantum saevissimum redditur cum silvis retinentibus efferatur. His obstinati Iudaei merito comparantur, qui ferocia mentis et callosa fatuitate durati sunt, nec satiari cito poculis vitalibus acquiescunt. Nam quod dicitur, exspectabunt, illud significat quod frequenter dictum est: quia in finem saeculi Elia et Enoch venientibus, creditura est multitudo Iudaeorum. Miseri qui tandiu sitiunt, qui satiari minime concupiscunt. His vita poenalis est, qui tanta exspectatione cruciantur.
17 (Vers. 12.) Super ea volucres coeli habitabunt, de medio petrarum dabunt vocem suam. Super illa scilicet quae superius dixit: Qui emittit fontes in convallibus, coeli volucres habitabunt. Haec siquidem et convalles et aquas irriguas [mss. A., B., F., aquis irrigata] amare noscuntur. Sed non vacat quod addidit, coeli, nam si tantum aves voluisset adverti, volucres sufficeret dici: sed potius animas sanctas pontificum coelesti se conversatione tractantes mavult intelligi, qui supra populos Domini praedicationibus sanctis inhabitant. Addidit, de medio petrarum dabunt vocem suam. Istae volucres quae dictae sunt coelestes, non de terra, non de arboribus, sed de medio petrarum dobunt vocem suam, quando apostolorum et prophetarum exemplis aliqua praedicare noscuntur. Omnes enim fideles petrae merito dicuntur, quia ipse quoque petra dicitur Christus; sic enim ipse Dominus Petro apostolo dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]. Quapropter omnes de petrarum firmitate praedicant, qui apostolorum ac prophetarum traditionibus sua dicta confirmant.
18 (Vers. 13.) Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum satiabitur terra. Superius dixit altos montes fuisse praeteritos, et convalles humillimas fontibus irrigatas; nunc ipsos quoque montes supernis aquis praedicat esse complutos [mss. A., B., F., completos], ne quid a Domini munere videretur exceptum. Paulus enim prius ingens atque arduus persecutor Ecclesiae, irrigatus aqua spirituali, quam fecundos fructus probatus est edere Christianis! Quod quotidie Dominus agit, ut doctores paganorum post conversionem magistros faciat esse fidelium. Sed isti tales de superioribus irrigantur, quando conversi se errasse cognoscunt. Sequitur, de fructu operum tuorum satiabitur terra. Cum fructum terra pariat, quemadmodum poterit ex fructibus calcabilis ista terra satiari? Fructibus autem terra satiatur, quando peccatores in melius commutati, utilia nimis et salutaria ipso largiente percipiunt. Sic enim terra satiatur, quando aliquis ab obstinatione liberatus, praeconia Domini didicisse cognoscitur.
19 (Vers. 14.) Producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum, ut educat [mss. A., B., F., educas] panem de terra. Excolit quod superius dixit, ut terra illu coelesti imbre satiata producat fenum iumentis, id est eleemosynas faciat his qui passim petunt, de quibus dictum est: Omni petenti te tribue [Luc. VI, 30]. Iumenta enim appellati sunt, quia verecundiam non habentes propter ingluviem ventris, in egentium voces petulanter erumpunt sicut iumenta, quae dum esuriunt, nequaquam possunt a propriis vocibus abstinere. Herbam vero servituti hominum, hoc est, ut illi necessaria tribuantur, de quo scriptum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias iustum cui eam tradas. Hic enim homines appellati sunt, qui ratione plenissimi indigentiam suam tolerantiae viribus tegunt. Sic duo genera egentium talibus allusionibus exprimuntur. Sequitur, ut educat panem de terra. Educitur panis de terra, quando Domini praecepta complentur, ut de istis carnalibus atque visualibus cibus fiat unde anima coelesti refectione pascatur. Panis enim vere noster est Christus, qui tunc de terra producitur, quando aliquid indigentibus eius consideratione praestatur. Sive hoc potest de praedicatoribus dici, qui coelestibus divitiis imperitorum hominum indigentias misericorditer expleverunt.
20 (Vers. 15.) Et vinum laetificet cor hominis, ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. Dixerat superius, ut educat panem de terra; sed ne istum panem communem deberes accipere de quo caro nostra reficitur, subiungit haec tria spiritualiter sentienda. Nam cor pro rationabili intellectu poni frequens Scriptura testatur; quapropter vinum laetificat cor hominis, cum sacratum fuerit in sanguinem Domini Christi. Hinc nos inebriari licet, sicut scriptum est: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est [Psal. XXII, 5]! Ipsum est enim revera merum quod laetificat mentem, non quod ad reatum vitiaque perducit. Ebrietas sobria, satietas felix, quae merito laetificare dicitur, quia nihil ibi culpabile reperitur. Exhilaratur quoque facies in oleo, cum regale chrisma conficitur, sed illa facies de qua dictum est: Accedite ad eum et illuminamini, et vultus vestri non erubescent [Psal. XXXIII, 6]. Sequitur, et panis cor hominis confirmet. Iterum cor ponitur, ut dictum pro sapientia sentiatur. Nam si corporaliter velis advertere, nunquid panis cor hominis, non etiam reliqua membra confirmat? Nam inspice proprietates verborum, ut haec revera cognoscas ad intellectum rerum posita fuisse coelestium. De vino dicit, laetificat cor hominis. Si vinum mundiale velis accipere, non solum cor, sed omne corpus ad tempus laetificare cognoscitur, cum tamen frequenter et ad rixas incitet, et ad excessum aliquem praesumptionis instiget. Sed cor pro mente positum est, unde sapere dicimur, unde et intelligere bona malaque sentimur. Item si et istud oleum putemus quo generaliter mundus utitur, quomodo potest exhilarare faciem, dum semper animi sit gaudium, quod exit in vultus? Panis autem quemadmodum poterit confirmare cor solum, quod pro totius corporis refectione percipitur? Sed haec potius ad animae partes referenda sunt, quae perfectos efficiunt Christianos.
21 (Vers. 16.) Saturabuntur ligna silvarum, et cedri Libani quas plantasti. Ligna silvarum plebem significant ingentium populorum, qui Ecclesiae catholicae de dumosis atque incultis nationibus advenerunt. Haec indicant homines utique mediocres. Cedri autem Libani declarant nobiles ac potentes, qui in humano genere tanquam cedri eminere noscuntur. Sed ut ipsos quoque sequestraret ab haereticis et paganis, qui in hoc saeculo maxima potestate subvecti sunt, addidit, quas plantasti: id est, quae tua praedestinatione sunt in religionis amoenissimo paradiso constitutae, sicut dicit in Evangelio: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, erudicabitur [Matth. XV, 13]. Sed nec interpretatio nominis ipsius praetereunda est, quando nobis aliquam significantiam prodere declaratur. Libanus interpretatur candidatio. Saeculi autem huius potestas quaedam videtur esse festivitas, ubi divites homines ac potentes excelsi atque proceri, quasi in Libano monte nascuntur, qui tamen ad veram religionem Domini munere pervenerunt.
22 (Vers. 17.) Illic passeres nidificabunt, fulicae domus dux est eorum. Illic, in cedris videlicet quas plantasti, passeres nidificabunt. Passer enim minuta et cautissima nimis avis est, monachorum significans parvitatem, qui in cedris Libani, id est in patrimonio potentium Christianorum velut in quibusdam ramis monasteria sibi quasi nidos aliquos aedificare monstrantur, eorumque robore sustentati, velut passeres laudes Domini assidua voce praecinunt. Coelestis in terra vita, imitatio fidelium angelorum, spiritualiter in carne vivere, et mundi vitia non amare; vitam praesentem contemnere, et futurae beatitudinis gaudia semper exquirere: ad postremum ipsius templum fieri, cuius imaginem conditio humana suscepit. Amoenus revera paradisus, in quo tanta florent poma virtutum. His enim tale propositum est, hostes suos non reluctando vincere, sed patiendo superare. Triumphus omnis illis est in proprii corporis passione; et tunc adversarios efficaciter vincunt, quando laudabili humilitate succumbunt [mss. A., B., F., florent]. Revera milites Christi, qui nullam praesumptionem in humanis viribus ponunt, sed adversa omnia virtute Domini superare se posse confidunt. Hi cum aliis non habent iurgia, sed secum semper litigant: miserentur omnibus, sibi solis non parcunt: et coelesti charitate flammati, bona quae sibi evenire cupiunt, aliis communicare contendunt. Sed magna est gloria illi arbori ubi nidus iste compingitur. Audiat enim a Domino se fuisse plantatum, qui tale continere noscitur institutum. Sequitur, fulicae domus dux est eorum. Fulica mansueta avis et nigra est, anate quidem parvior, sed corporis positione consimilis, quae in stagnis delectabiliter commoratur. Haec ad baptizandos bene refertur, qui in sacratissimi fontis gratia perseverant. Horum itaque mansiones, id est baptismatis perseveratio, dux est passerum qui in cedris nidificant; scilicet quia omnium Christianorum sacer fons dux est, dum eos ad coelorum regna perducit.
23 (Vers. 18.) Montes excelsi cervis, petra [ms. G. et ed., petrae] refugium herinaciis. Cervus est (ut diximus) venenosorum serpentium vorax, spinosa transcendens, et summa agilitate praeditus, habitare diligit in montibus altissimis. Huic merito comparantur fideles, qui diabolum vorant, quando nequitias eius ad Domini laudem gloriamque convertunt, vitiaque huius saeculi quasi spinas bona conversatione transiliunt; et habitant in montibus, id est apostolis et prophetis, qui sanctis praedicationibus suis in hoc mundo solida cacumina esse meruerunt. Herinacius vero est quem vocamus hericium, animal omnino timidum, natura providente semper armatum; cuius cutem in vicem setarum sudes acutissimae densissimaeque communiunt: cui tamen non sufficit nativa munitio, sed ne aliqua fraude possit intercipi, refugium habet semper in saxis. Huic competenter aptatur, qui peccatis suis hispidus futura iudicia metuens, petram Christum firmissimum noscitur habere refugium. Merito ergo ista animalia tales nobis indicant viros, qui nunquam se a Domini soliditate disiungunt. Et vide quia passeres cedrorum alta petunt; fulicae aquarum se habitatione defendunt; cervi montes eligunt; hericii petrarum se tuitione communiunt. Sic per diversas aves atque animalia, Christianorum nobis vitae diversitas indicatur.
24 (Vers. 19.) Fecit lunam in tempora [ms. G. et ed., tempore]; sol cognovit occasum suum. De terrenis ad coelestia transitum facit; sed et ipsa quoque sub quibusdam allusionibus indicantur. Luna (sicut saepe iam diximus) significat Ecclesiam, quae in temporibus facta est, quando eam minui contingit et crescere; quae tamen sic minuitur, ut semper redeunte integritate reparetur. Solem vero in hoc loco merito accipimus Dominum Salvatorem, de quo impii in fine mundi dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis [Sap. V, 6]. Quod utique de isto sole communi non poterat dici, quando scriptum est: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos [Matth. V, 45]. Iste ergo cognovit occasum suum, id est, gloriam suae passionis agnovit, cum suis discipulis diceret: Venit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum [Marc. XIV, 41]. Merito ergo post illa genera Christianorum, quae superius per diversas significantias videntur expressa, ad crementum rerum de Ecclesia et de ipso Domino constat esse subiunctum.
25 (Vers. 20.) Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum.
26 (Vers. 21.) Catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi. Hic duos versus simul sociavimus pro necessaria contextione verborum. Posuit enim tenebras, quando tempore passionis sexta hora obscuritatem mundus accepit. Tunc revera nox facta est discipulis atque credentibus, quando Petrus anxio errore confusus negando tertio, fidei perdiderat claritatem. Nox ergo et illis fuit, qui carnaliter intuendo, in illa cruce Christum mori communiter aestimabant. In hac itaque nocte bestiae silvarum, id est daemonia, et catuli leonum, quos diaboli corrupta voluntate genuerunt, ad devorationem quaerentes aliquos exierunt, ut escam malitiae suae (permittente tamen Domino) reperirent. Nihil enim a quoquam fieri potest, nisi quod ipse secreto iudicio aut ad probationem, aut ad vindictam faciendum esse permiserit. Catuli enim dicti sunt eo quod calleant sensu narium. Nec moveat quod superius diximus bestias silvarum multitudines accipi debere nationum; et hic videtur significare diabolum cum ministris, quando [ed., quoniam] iste in Scripturis divinis creberrimus usus est, ut una res personis sibi discrepantibus applicetur, sicut de monte diximus et leone.
27 (Vers. 22.) Ortus est sol, et congregati sunt; et in cubilibus suis se collocabunt. Cum in passione Domini factae fuissent tenebrae, daemones ad escam sibi quaerendam, permittente Domino, proruperunt: quia invenire poterant corda titubantium. Tunc autem quando ortus est sol, id est Resurrectio sancta declarata est, in maiestatem eius minime sustinentes, in suis se trepidi cubilibus abdiderunt, id est in pertinacium pectoribus collocarunt; ut quia cunctis suadere non poterant, saltem quos deceperant, possiderent. Sol enim dictus est, quod solus ita lucet, ut ex eo dies fiat.
28 (Vers. 23.) Exiet [mss. A., B., F., Exiit] homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam. Quoniam superius dixerat ortum solem, congruenter adiunxit unumquemque hominum in hac vita egredi ad suas operas exercendas. Iste enim usus est mortalium, ut quandiu in hoc mundo sumus, veniente die diversarum actionum qualitatibus occupemur; unus enim agrum colit, alter se bellis exercet, iste discit, ille docet; nonnulli regnant, multi serviunt; et quidquid fragilis mortalitas agit, vespera, id est saeculi fine probatur concludi.
29 (Vers. 24.) Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; repleta est terra creatura tua. Post enumerationem figuratam rerum, fideique nostrae narrata mysteria, venit propheta ad modum secundum, ubi laudes paternas post tanta miracula convenienter exclamat. Dicendo enim, Quam, admirari se posse magis quam explicare professus est. Et merito sic coepta est laus eius, cuius praeconia nulla sufficienter praevalet complere creatura. Nam non solum hoc hominibus arduum, verum etiam ipsis quoque angelis probatur immensum. Quantum enim magnificata sint opera eius, inferiora declarant. Sequitur enim, omnia in sapientia fecisti. Ista igitur sapientia Filius est, sicut dicit Apostolus: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, per quem omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil [I Cor. I, 24] [Ioan. I, 3]. Et ut cooperationem eius virtutis [ed., virtutemque] ostenderet, Patri dicit operante Filio: Tu fecisti. Hoc etiam et de Spiritu sancto idem ait Apostolus: Omnia cooperatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult [I Cor. XII, 11]. Unde datur colligi [ed., intelligi] quod cooperatio sanctae Trinitatis his exemplis evidenter possit agnosci. Addidit, repleta est terra creatura tua. Non quidem similibus rebus ubique terra completa est, sed tamen quamvis eremus propter solis ardorem, vel propter nimium frigus animantibus vacuus esse videatur, quibuscunque tamen rebus creatura Domini terra completa est. Sive magis illud debet intelligi: quia creatura religionis catholicae, quam Dominus Salvator instituit, omnis terra repleta est, quando universalis Domino deservit Ecclesia. De ipsa enim dicit Apostolus: Si qua ergo in Christo nova creatura est; vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova [II Cor. V, 17]. Et alibi: Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui secundum Deum creatus est in iustitia [Ephes. IV, 22, 24]. Ipsa scilicet creatura totus orbis impletus est; unde et alius psalmus dicit: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae [Psal. LXXI, 8].
30 (Vers. 25.) Hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus, animalia pusilla et magna. Et in hac quoque parte usque ad divisionem, figura est parabole, quae diversis ac decoris comparationibus explicatur. Sed quamvis in capite huius versus de mari navigero dicere videatur, tamen de hoc saeculo congruenter accipitur, ubi diabolicae sine numero serpere probantur insidiae, malitiaque daemonum velut quibusdam fluctibus animarum voluntas instabilis [ed., inaestimabili] commovetur. Mare enim ipsi reddunt, dum naufragare compellunt: quia dubium non est illum undas immanissimas pati, qui mergitur gurgite peccatorum. Mare quippe a meando dictum est, quod semper eat ac redeat [mss. A., B., F., accedat et recedat]. Sed isti spiritus innumerabiles nobis, Deo comprehensi sunt, qui arenam maris et pluviarum guttas enumerat; et ne omnino incomprehensibiles linquerentur, quantitate, non qualitate eos definivit. Denique de eis dicitur, animalia pusilla et magna; quoniam inter ipsos et maiores esse nequitiae probantur omnimodis et minores.
31 (Vers. 26.) Illic naves pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei. Illic, in mundo scilicet, quem superius mare dixit. Naves autem merito significantur Ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos, qui signo fidei crediderunt. In his navibus habitat Christus, qui si a credentibus excitetur, dicit immanissimae tempestati, ut quiescat, et quiescit. Sequitur, draco iste quem formasti ad illudendum ei. Hic aperte diabolum significat, qui vere draco dicitur propter venenum quod Evae primae mulieri pestiferis suasionibus inspiravit. Iste creatus bonus est, sicut in Genesi legitur, Fecit Deus omnia valde bona [Gen. I, 31]; sed postquam sua voluntate peccavit, a Deo ita formatus est, ut ei illuderetur ab angelis, quando propter exsecrabilem perversitatem nativa dignitate privatus est. Sic enim dicit Dominus in libro Iob: Non est quidquam simile ei factum super terram (Iob XLI, 24). Ad illudendum ei, ab angelis meis. Illuditur enim ei ab angelis Dei, sive per iustissimas increpationes, ut qui creatus est ad obsequium Domini, foedis videatur perversitatibus implicari. Sive magis illuditur, quando ei animae confitentium imperio superno de perniciosa potestate tolluntur. Illuditur etiam et a fidelibus viris, dum incentiva vitiorum eius detestabili horrore refugiunt. Audis draconem, sed non omnino timeas atrocem; sic enim formatus est, ut ei beneficio Domini et ab ipsis quoque hominibus possit illudi. Invoca qui illum calcat, et incipis non timere qui devorat; scriptum est enim: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem [Psal. XC, 13].
32 (Vers. 27.) Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore opportuno. Versus iste illud significat, quod et alibi dictum est: In voluntate tua, Domine, universa sunt posita; et non est qui possit resistere voluntati tua [Esth. XIII, 9]. Nam cum dicit, Omnia, ostendit quoniam universa Dei nutu vivunt, quo et auctore creata sunt. Nam et draco spiritualis, cuius esca hominum deceptio est, nisi Domino permittente non praevalet quidquam sua potestate perficere. Deus enim quem pro malis suis abiicit, fit diaboli pabulum. Quapropter si in escam inimici nolumus dari, non debemus esse terreni: quia sic in principio maledictus est, ut terram comedat, sicut scriptum est: Super pectus tuum et ventrem gradieris, et terram comedes omnibus diebus vitae tuae [Gen. III, 14]. Quod si misericordia Domini coelestes efficimur, ab esca diaboli omnimodis reddimur alieni. Addidit quoque, in tempore opportuno, ut non solum Dominus creaturis suis escam tribuat, verum etiam illam sub opportunitate temporis largiatur. Volebat enim Iob tentare diabolus, sed hoc non potuit efficere, nisi id potestas Dominica permisisset. Nam et ille sanctissimus cognoscebat se Domini permissione tentari, et ad omnia respondebat: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Iob I, 21). Haec est enim vera firmaque sententia, quod in Domini voluntate (sicut dictum est) cuncta sint posita.
33 (Vers. 28.) Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, universa replebuntur ubertate. Adhuc in exponenda superiore sententia perseverat; ut cum diabolica iniquitate vexamur, non illum credamus hoc ex sua potestate praesumere, sed potius ad illum recurramus sine cuius permissu nec facere quidquam potest, et celerius victus abscedit. Dicit enim: Dante te illis colligent, ut intelligas quia nisi datum fuerit illis, quidquam colligere non valebunt. Sequitur etiam quod et ad prospera possis aptare, aperiente te manum tuam, universa replebuntur ubertate. Constat enim ibi esse rerum omnium causas, unde ubertas conceditur, et copia sine fine praestatur. Manus autem significat potestatem, per quam abunde cuncta replet, et mirabiliter universa disponit.
34 (Vers. 29.) Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur; auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. De illis modo dicit qui concessa Dei munera minime profitentes, quod poterant suis viribus applicabant. Contra quos Apostolus dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Et in alio psalmo de tali legitur: Ego dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum [Psal. XXIX, 7]. Ab his ergo talibus dum averterit Dominus faciem suam, nudati magno praesidio sine dubitatione turbantur; et mox ut ille spiritus superbiae, quem de rerum ubertate conceperant, ablatus fuerit, omnino deficiunt, et ad conversionem [ed., confessionem] saluberrimam redeunt, qui in suis praesumptionibus erraverunt. Petant ergo isti remedia, sua vulnera propria detegant, ut curentur, et dicant: Exaudi me, Domine, quoniam defecit spiritus meus: ne avertas faciem tuam a me [Psal. CXLII, 7]. His praestat Dominus proficuam medicinam. Sublato enim spiritu nequitiae, quo inflammabantur errantes, necesse est ut ad pulverem suum redeant, id est ad humilem confessionem, in qua indigentiam suae fragilitatis agnoscunt; et feliciores esse incipiunt, cum a sua praesumptione discedunt. Inspicienda est autem hoc loco administratio Domini, qua mundus regitur, quali brevitate, vel qua proprietate discripta sit [mss. A., B., F., omnia descripta sunt]. Nam cum nos respicit, omnia profutura succedunt; et cum se averterit, humana indigentia salutari praesidio nudata succumbit.
35 (Vers. 30.) Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Ecce illa quae exspectabatur medicina provenit. Recreati sunt utique, qui se pulverem humiliter agnoverunt; his enim istud accidit qui divina gratia reparati, mortis probantur evasisse pericula. Toties enim nos Dominus creat, quoties de vetustate peccati in novum hominem instaurare dignatur, sicut in quinquagesimo psalmo legitur: Cor mundum crea in me, Deus [Psal. L, 12]. Respice etiam quia ubi defecimus nostrum pulverem dixit; ubi reparamur, Spiritum Domini esse profitetur, ut nemo suis meritis applicare possit quod munere Creatoris acceperit. Audiant sacrilegi Spiritum sanctum esse Creatorem; dicit enim: Emitte spiritum tuum et creabuntur. Audi et alibi, ubi Creator Spiritus sanctus edicitur; ait enim Iob: Spiritus divinus qui fecit me (Iob XXXIII, 4); nam cum divinum appellat, et Deum et Creatorem Spiritum sanctum evidenter ostendit.
36 (Vers. 31.) Sit gloria Domini in saeculum saeculi; laetabitur Dominus in operibus suis. Adhuc ipsum docet magister bonus, ne erremus elati: optans esse quod nunquam potest aliquando deficere. Dicitur enim: Sit gloria Domini, non cuiuslibet alterius. In saeculum saeculi, id est in aeternum, quia laudis eius nullus est finis, quando et in hoc saeculo apud fideles Domini perpetua laus habetur, et post istud saeculum a beatis aeterna persolvetur. Laetabitur enim quod dictum est, promissio futuri temporis est, non praesentis. Et inspice quod ubicunque commemorat operibus, suis dixit, non tuis: ne toties admoniti insanum Pelagii sequeremur errorem, cuius nefandum venenum hinc evidenter agnoscimus, contra quod toties antidotum coeleste porrigitur, ne futura pericula grassarentur.
37 Vers. 31. Qui respicit terram, et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumabunt [ed., fumigabunt]. Iam de illis dicit qui per Domini gratiam illuminati, peccata sua praeterita contremiscunt, cum se graviter errasse cognoscunt. Sed securior est illa humilium tremefactio, quam superborum insana praesumptio. Petrus enim tunc ad veniam redire meruit, quando se admisisse magnum crimen expavit. Sic enim et alius propheta dicit: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? Hoc etiam monet Apostolus: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini [Philip. II, 12]. Vides ergo quam votivus, quam stabilis [ed., spiritualis] sit tremor iste, qui et veniam parturit et salutem. Sed vide quibus ista contingunt, scilicet quos ipse dignatus fuerit intueri. Sequitur, tangit montes et fumabunt [ed., fumigabunt]. Montes hic peccatores nimia elatione turgentes debemus accipere, qui dum fuerint Domim indignatione percussi, rerumque mundanarum amissione privati, tunc ad salutares lacrymas currunt, et quosdam fumiferos de se tristitiae globos tanquam incensum suavitatis emittunt, qui ad superna conscendunt, misericordiam impetrare probantur Domini Christi. Fumus enim hic in bono positus est; quippe qui nos ad absolutionis facit gratiam pervenire.
38 (Vers. 32.) Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quandiu ero. Decursis duabus partibus sub varia allusione verborum, venit ad tertium modum, ubi se sub aeternitate dicit laudes Domini cantaturum. Nam cum ait: Cantabo Domino in vita mea, tempus significat, cum in hoc mundo degere videbatur. Sic enim fit vita ista revera vitalis, si laudes Domini continua exsultatione cantentur. Et ne crederes laudes istas morte posse finiri, adiecit, psallam Deo meo quandiu ero; scilicet in futuro saeculo, ubi et esse perpetuum est, et psalmodia non habet finem. Pulchre autem positum est, quandiu ero; nam dum immortalis iam factus, quandiu est cupit psallere, semper utique laudes Domini velle probatur edicere. Quo indicio deciaratum est quid sint acturi qui in illam patriam meruerint feliciter intromitti. Laudabunt iugiter Dominum, quia eum semper videbunt, dum illa pulchritudo inenarrabilis excitat praeconium sine fine diligentis.
39 Vers. 33. Suavis sit ei laudatio mea: ego vero delectabor in Domino. Duae quidem res sunt, sed utraeque sibi parili societate consentiunt. Sic enim Domino fit suavis nostra laudatio, si nos delectemur in Domino; quantumque ille nobis dulcescit, tanto [mss. A., B., F., tantum] illi efficimur chariores. In se enim unusquisque reperit, qualis apud maiestatem illam esse possit. Amans diligitur, negligens spernitur, desiderans sustinetur. Sit ergo nobis Divinitas dulcissima, ut et vita nostra ei reddatur accepta. Pro nobis enim iubemur ut ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute Deum diligamus; ut in ea iterum mensura ipsius dono dilectionem recipere mereamur.
40 (Vers. 34.) Deficiant peccatores a terra, et iniusti ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino. Deficiunt a terra peccatores, dum terrena cupiditate privati, per Dei gratiam ad meliora studia concitantur; et iniqui simili modo deficiunt, quando mali iam esse desinunt. Haec enim magis oratio quam maledictio est: quia omnis iustus cum Dei Ecclesiam cupit augeri, peccatores optat sine dubitatione converti, maxime cum noverit desiderabilem adventum Domini usque ad praedestinatorum numerum posse suspendi. Sequitur, Benedic, anima mea, Domino. Dignum initium psalmi, dignus et finis, illum semper benedicere qui nequaquam desinit fidelibus aliquando praestare. Haec quoque similitudo sententiae (nisi fallor) sicut illa superior, ad illos referenda est qui, praestante Domino, religiosa principia vitae suae cum glorioso fine iunxerunt.
41 Conclusio psalmi.
42 Audivimus, bone rex, quanta nobis de veritatis arcano sacramenta profuderis, docuisti quemadmodum tendatur coelum, supra coelos autem aquae sint positae, lunam factam in tempora [ed., in tempore], solem occasum suum in magnum mysterium cognovisse. Discant potius hanc esse veracem conditionem rerum superflue studiosi, qui de stellarum cursu vanis supputationibus eluduntur. Audiant magistrum coelestem, doctorem veracem, narratorem creaturae suae, qui ad ineptas exquisitiones currunt; qui dum discipuli falsarum opinionum esse cupiunt, cognoscendae veritatis tempora perdiderunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CII <<<     >>> in Psalmum CIV
monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6 > sectio > 54 > 25 > 9 > A > SEVERUS XVII. > Iacobi, 5 > 11 > sectio > C. CALIGULA IV. > 2 > 33 > 98 > 103